monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.99v > bnf6637.121 > 61 > sectio 1 > 46 > 39 > sectio 270 > Romanorum. > ubk4°Ms.theol.26.57 > 37 > sectio 7 > bkeCod.32.163v > sectio 982 > sectio 5 > ubk4°Ms.theol.26.50 > bkeCod.32.19v > 11
Ambrosius, De apologia David, § 10 <<<     >>> § 12

§ 11 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ad summam apostolo quoque docente cognouimus in figura gesta esse conpluria, quae temporibus gesta superioribus sunt.
2 nam cum dixisset in deserto patres a serpentibus uulneratos non aliter potuisse sanari, nisi Moyses serpentem suspendisset aereum, quo uiso letales illi morsus atque mtusiones ueneni noxiae curabantur, subiecit: haec autem in figura facta sunt illis ad nostram conrectionem.
3 in figura aereus serpens tamquam confixus cruci, quia uerus crucifigendus generi adnuntiabatur humano, qui serpentis diaboli uenena uacuaret, in figura maledictus, in ueritate autem qui totius mundi maledicta deleret.
4 alibi quoque, id est ad Galatas ait quia duos filios habuit Abraham, unum de ancilla et unum de libera et subdidit: sed quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera per repromissionem.
5 quae sunt per allegorian dicta.
6 quid sit per allegorian sequentibus exposuit euidenter dicens duas illas generationes, unam de ancilla, alteram de libera, duo esse testamenta, unum quidem a monte Sina in seruitutem generans, in quo monte legem Moyses accepit a domino, alterum autem ab Hierusalem, quae est libera, quae in Isaac filios, hoc est in libertate gratiae, non litterae seruitute generauit; seruis enim poena decernitur, liberis confertur gratia.
7 nonne in typo geminae plebis Iacob duas accepit uxores, ex quibus diuersam subolem procreauit? cur patriarcha ludas propriae nurus post filii sui mortem legitur expetisse concubitum, quo geminorum partus est editus, nisi ut figura praecederet utroque Iesu domini testamento, quorum alterum in typo futurae mortis eius est conditum, alterum in euangelii ueritate, duos populos esse generandos, quorum posterior in crucis signo saepem omnem ac munitionem populi superioris incideret - hic est populus manu prior, ortu posterior - uel quia ipse dominus Iesus natus ex tribu Iuda opera sua ante praemisit quam nobis ex uirgine nasceretur?